Nous contacter Lettre d'information Adresses utiles

Chasse aux oeufs

orum dictorum rationem cogitanti mihi non satis illa faciebant, quae multa de humanae naturae

Chasse aux oeufs

praestantia afferuntur a multis : esse hominem creaturarum internuntium, superis familiarem, regem inferiorum ; sensuum perspicacia, rationis indagine, intelligentiae lumine, naturae interpretem ; stabilis aevi et fluxi temporis interstitium, et (quod Persae3 dicunt) mundi copulam, immo hymenaeum, ab angelis, teste Davide4, paulo deminutum. Magna haec quidem, sed non principalia, idest quae summae admirationis privilegium sibi iure vendicent. Cur enim non ipsos angelos et beatissimos caeli choros magis admiremur ? Tandem intellexisse mihi sum visus, cur felicissimum proindeque dignum omni admiratione animal sit homo

découverte des oeufs